

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 5: Versus 1
Et vidi in dextera sedentis.Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur.Librum.Id est duo Testamenta quae sunt idem liber.Foris.Significans Vetus quod forinseca promittit.Intus,Novum significans quod evidenter saepe promittit beatitudinem.Signatum.Factae sunt scripturae prophetarum clausae, et obscurae, sed per Christum postea sunt apertae.Sigillis.Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur.Septem.Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quae aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiae, quae fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.